menu.png

Bible Search

 (Index)


Found entries

•••► •••►
Book Chapter Verse Text
Genesis 1 1 In principio creavit Deus caelum et terram.
Genesis 1 2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.
Genesis 1 3 Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux.
Genesis 1 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.
Genesis 1 5 Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.
Genesis 1 6 Dixit quoque Deus: “Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis”.
Genesis 1 7 Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
Genesis 1 8 Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.
Genesis 1 9 Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita.
Genesis 1 10 Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
Genesis 1 11 Et ait Deus: “Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram”. Et factum est ita.
Genesis 1 12 Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
Genesis 1 13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.
Genesis 1 14 Dixit autem Deus: “Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,
Genesis 1 15 ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita.

Page:   1 2 3 4 5 6