menu.png
Lost Password ?

Bible Search

 (Index)


Found entries

•••► •••►
Book Chapter Verse Text
Genesis 1 31 Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Genesis 2 1 Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum.
Genesis 2 2 Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.
Genesis 2 3 Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.
Genesis 2 4 Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum
Genesis 2 5 omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum,
Genesis 2 6 sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terrae
Genesis 2 7 tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
Genesis 2 8 Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat.
Genesis 2 9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali.
Genesis 2 10 Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita.
Genesis 2 11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum;
Genesis 2 12 et aurum terrae illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus.
Genesis 2 13 Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Aethiopiae.
Genesis 2 14 Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.

Page:   1 2 3 4 5 6 7 8