menu.png
Lost Password ?

Bible Search

 (Index)


Found entries

•••► •••►
Book Chapter Verse Text
Genesis 4 26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.
Genesis 5 1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.
Genesis 5 2 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.
Genesis 5 3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
Genesis 5 4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
Genesis 5 5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
Genesis 5 6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
Genesis 5 7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
Genesis 5 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
Genesis 5 9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
Genesis 5 10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
Genesis 5 11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
Genesis 5 12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
Genesis 5 13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
Genesis 5 14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

Page:   3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13