menu.png
Lost Password ?

Bible Search

 (Index)


Found entries

•••► •••►
Book Chapter Verse Text
Exodus 4 14 Iratus Dominus in Moysen, ait : AARON frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde.
Exodus 4 27 Dixit autem Dominus ad AARON : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.
Exodus 4 28 Narravitque Moyses AARON omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.
Exodus 4 30 Locutusque est AARON omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo,
Exodus 5 1 Post hæc ingressi sunt Moyses et AARON, et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
Exodus 5 4 Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et AARON sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.
Exodus 5 20 Occurreruntque Moysi et AARON, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :
Exodus 6 13 Locutusque est Dominus ad Moysen et AARON, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.
Exodus 6 20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei AARON et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.
Exodus 6 23 Accepit autem AARON uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
Exodus 6 25 At vero Eleazar filius AARON accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
Exodus 6 26 Iste est AARON et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
Exodus 6 27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et AARON,
Exodus 7 1 Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et AARON frater tuus erit propheta tuus.
Exodus 7 6 Fecit itaque Moyses et AARON sicut præceperat Dominus : ita egerunt.

Page:   1 2 3 4 5 6